- VENETA Factio
- VENETA Factiouna fuit ex 4. Circi factionibus, a panno Veneti coloris sic dicta: Reliquae erant Russata, Albata et Prasina; quae tum in Circis tum Ludis, ac aliis Equestribus certaminibus, adhibitis equis, sive ad equitationem, sive aurigationem, olim certabant, tantumque studium equis optimis eligendis ac parandis exhibebant ut Galenus referat, Method. 7. Venetae ac Prasinae factionis (hae enim praecipuae) homines etiam stercora equorum odorari solitos, quô ex illis anim alium habitus atque temperamenta internoscere et cognitis inde meli oribus uti valerent: Siquidem hae contentiones tantae erant, ut nec labori, nec studio ulli parceretur, totâ Urbe Româ quasi quadripartitâ et modo huic, modo illi factioni, favente praemiaque proponente Victoribus amplissima. Colorum divensitas unde originem traxerit, diximus alibi: Qui ad quatuor Anni tem pestates respexisse eorum Inventores volunt, Venetum hiemis symbolum fecerunt, Aur. Cassiodorus, l. 3. var. Epistol. 51. qui ad Elementa quatuor, Venetum aeri dicatum voluêre, Isidor. Hispal. Etymolog. l. 17. c. 45. Tertullianus caeli eum dixit signum fuisle, ut alia omittam. Factioni Venetae ita erat addictus, ut ei semper faveret Vitellius, Sueton. c. 14. quem admodum Prasinae Caligula, apud Eundem, c. 55. et maior Romanae civitatis pars, ut Iuvenalis docet, Sat. 11. v. 195. Tusci, Veneti Aurigae, sepulchrum exstat cum inscr. Factionis. Venetae. Tusco. Sacravimus. aram. de. nostro. certe. studiosi. ac. bene. amantes. Procuratoris eiusdem factionis, meminit vetus Lapis. Q. Rapidio. Q. F. Lempsepullio. Procur atori. dromi. Factionis. Venetae. Q. Rapidius. Xenodotus. et Rapida. Iuventina. par. fecere. De eiusdem Medico, vetus loquitur Marmor: M. Vipsanio. Fulloni. Tentori. aurigatori. M. Vipsanio. Mignioni. Viatori. M. Vipsanio. Quartin. Succondatori. M. Vipsanius. Medicus. factionis. Venetae. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 5. c. 5. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Meminit quoque Venetae Martialis, l. 10. Epigr. 48. v. extr.De Prasino convivameus, Venetoque loquatur,Nec facient quemquam pocula nostra reum.Ubi tamen alii pro Veneto legunt Scorpo, nobilissimo agitatore et Domitiano carissimo, Gruter. Idem Poeta, Imperatori huic Venetam factionem fuisle invisam, alibi docet, etc. Coeterum colorem hunc quod attiner, maris illum esle, unde Nauticum ei populum maxime favisle, diximus supra, pallide scil. virentem et vitreo affinem, docet Salmas. ad Solin. p. 236. 240. et 903. Vide quoque I. C. Scaligerum, Exercit. 325. sect. 10. Becmannum, Origin. L. L. p. 1118. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.